| Coordinamento
Servizi Informatici Bibliotecari di Ateneo Università degli Studi di Lecce |
Piano
Coordinato delle Università di Catania e Lecce |
![]() |
IN
VEHICULO SUBVIARIO Omni die, omni mense, Statione Fordhamense, Cum per nubes sicut rima Lux insinuatur prima, Sine pace, sine pausa, Laborandi semper causa, Mihi mobile est cubiculum Subviarium vehiculum. Tamquam miserae sardinae Stant personae matutinae Semper notae sed ignotae, Mixtae maestae mutae motae, Oscitantes ter et quater Mater, filius, filia, pater Atque avunculus et frater. Unda profunda profunda profunda Unda profunda profunda profunda. Alter dormit, alter legit, Alter nudum pectus tegit, Oculosque alter fricat Quamquam nihil nemo dicat. Unda profunda profunda profunda Unda profunda profunda profunda. Vultus omnes ego rogito In silentio et excogito: "Quis ex istis hic non erit Cras viator? Quidque gerit Ista nova dies genti? Nos lacessunt vitae venti". Unda profunda profunda Unda profunda profunda. Si vis vivere et esse Laborare nunc necesse. Laborare laborare: Quare quare quare quare? Quid est ista vita brevis Volans sicut umbra levis? Quid est dolor, quid est amor, Quid diurnus iste clamor? Quid sum ego, quid sunt isti Viatores? Mente tristi Ego vehor, vehor ego, Ac necessitatem nego Usque ad mortem laborandi. Sed hi strepitus nefandi Cessant: strident omnes portae. Pellens, agens et irrumpens, Paene vixdum et procumbens, Multitudinem non piam Linquo et exeo in viam. Ibi labor, vitae cursus, Tenet me et tenet rursus. |
NELLA
METROPOLITANA Ogni giorno,
ogni mese, |